Original text of Ovid's Metamorphoses, Book XIII, lines 730-967, from the Loeb Classical Library Volume 43, Ovid's Metamorphoses, Vol XIII (280-296, even pages). (See also the English prose translation of this text by the scholarly editor and translator of the Loeb edition, Frank Justus Miller.) Text used with permission of the Harvard University Press.

Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis       730
infestat; vorat haec raptas revomitque carinas,
illa feris atram canibus succingitur alvum,
virginis ora gerens, et, si non omnia vates
ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo:
hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis          735
ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,
ibat et elusos iuvenum narrabat amores.
cui dum pectendos praebet Galatea capillos,
talibus adloquitur repetens suspiria dictis:
"te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum           740
expetit, utque facis, potes his inpune negare;
at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris
enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,
non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
effugere." et lacrimae vocem inpediere loquentis.       745
quas ubi marmoreo detersit pollice virgo
et solata deam est, "refer, o carissima" dixit
"neve tui causam tege (sic sum fide) doloris!"
Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:
"Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus            750
magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,
nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni.
pulcher et octonis iterum natalibus actis
signarat teneras dubia languine malas.
hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat.            755
nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne
Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni
est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis
horrendus silvis et visus ab hospite nullo              760
inpune et magni cum dis contemptor Olympi,
quid sit amor, sensit validaque cupidine captus
uritur oblitus pecorum antrorumque suorum.
iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,
iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,        765
iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam
et spectare feros in aqua et conponere vultus.
caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris
cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae.
Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,              770
Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,
terribilem Polyphemon adit `lumen' que, `quod unum
fronte geris media, rapiet tibi' dixit `Ulixes.'
risit et `o vatum stolidissime, falleris,' inquit,
`altera iam rapuit.' sic frustra vera monentem          775
spernit et aut gradiens ingenti litora passu
degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra.
prominet in pontum cuneatus acumine longo
collis (utrumque latus cirucumfluit aequoris unda):
huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit;          780
lanigerae pecudes nullo ducente secutae.
cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum,
ante pedes posita est antemnis apta ferendis
sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum,
senserunt toti pastoria siblia montes,                  785
senserunt undae; latitans ego rupe meique
Acidis in gremio residens procul auribus hausi
talia dicta meis auditaque verba notavi:
"`Candidior folio nivei Galatea ligustri,
floridior pratis, longa procerior alno,                 790
spendidior vitro, tenero lascivior haedo,
levior adsiduo detritis aequore conchis,
solibus hibernis, aestiva gratior umbra,
nobilior pomis, platano conspectior alta,
lucidior glacie, matura dulcior uva,                    795
mollior et cygni plumis et lacta coacto,
ei si non fugias, riguo formosior horto;
"`Saevior indomintis eadem Galatea iuvencis,
durior annosa quercu, fallacior undis,
lentior et salicis virgis et vitibus albis,             800
his inmobilior scopulis, violentior amne,
laudato pavone superbior, acrior igni,
asperior tribulis, feta truculentior ursa,
surdior aequoribus, calcato inmitior hydro,
et, quod praecipue vellem tibi demere possem,           805
non tantum cervo claris latritibus acto,
verum etiam ventis volucrique fugacior aura,
(at bene si noris, pigeat fugisse, morasque
ipsa tuas damnes et me retinere labores)
sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo             810
antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu,
nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos,
sunt auro similes longis in vitibus uvae,
sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas.
ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra              815
mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna
prunaque non solum nigro liventia suco,
verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt
arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor.                820
"`Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant,
multas silva tegit, multae stabulantur in antris,
nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint:
pauperis est numerare pecus; de laudibus harum
nil mihi credideris, praesens potes ipsa videre,        825
ut vix circumeant distentum cruribus uber.
sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni.
sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi.
lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda
servatur, partem liquefacta coagula durant.             830
"`Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum
munera contingent, dammae leporesque caperque,
parve columbarum demptusve cacumine nidus:
inveni geminos, qui tecum ludere possint,
inter se similes, vix ut dignoscere possis,             835
villosae catulos in summis montibus ursae:
inveni et dixi "dominae servabimus istos."
"`Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto,
iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra!
certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi           840
nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti.
adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior
Iuppiter in caelo, nam vos narrare soletis
nescio quem regnare Iovem; coma plurima torvos
prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat;      845
nec mea quod rigidis horrent densissima saetis
corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor,
turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent;
pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est:
barba viros hirtaeque decent in corpore saetae.         850
unum est in media lumen mihi fronte, sed instar
ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus
Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis.
"`Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:
hunc tibi do socerum; tantum miscere precesque          855
supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni,
quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,
Nerei, te vereor, tua fulmine saevior ira est.
atque ego contemptus essem patientior huius,
si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso               860
Acin amas praefersque meis conplexibus Acin?
ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur:
sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!
viscera viva traham divulsaque membra per agros         865
perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis,
cumque suis videor translatam viribus Aetnam
pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris.'
"Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)           870
surgit et ut taurus vacca furibundus adempta
stare nequit silvaque et notis saltibus errat,
cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
me videt atque Acin `video' que exclamat `et ista
ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae.'         875
tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.
ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor;
terga fugae dederat conversa Symaethius heros
et `fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes,'  880
dixerat `et vestris periturum admittite regnis!'
insequitur Cyclops partemque e monte revulsam
mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum
angulus is molis, totum tamen obruit Acin.
at nos, quod fieri solum per fata licebat,              885
fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
puniceus de mole cruor manabat, et intra
temporis exiguum rubor evanescere coepit,
fitque color primo turbati fluminis imbre
purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit,             890
vivaque per rimas proceraque surgit harundo,
osque cavum saxi sonat exsultantibus undis,
miraque res, subito media tenus exstitit alvo
incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,
qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,           895
Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem
versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen."
Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
discedunt placidisque natant Nereides undis.
Scylla redit; neque enim medio se credere ponto         900
audet, et aut bibula sine vestibus errat harena
aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda:
ecce freto stridens, alti novus incola ponti,
nuper in Euboica versis Anthedone membris,              905
Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret
et, quaecumque putat fugientem posse morari,
verba refert; fugit illa tamen veloxque timore
pervenit in summum positi prope litora montis.
ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum        910
longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne
ille sit, ignorans admiraturque colorem
caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.        915
sensit et innitens, quae stabat proxima, moli
"non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,
sed deus" inquit "aequae: nec maius in aequora Proteus
ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis           920
deditus aequoribus, tantum exercebar in illis;
nam modo ducebam ducentia retia pisces,
nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
sunt viridi prato confinia litora, quorum
altera pars undis, pars altera cingitur herbis,         925
quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,
nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
non apis inde tulit conlectos sedula* flores,
non data sunt capiti genialia serta, neque umquam
falciferae secuere manus; ego primus in illo            930
caespite consedi, dum lina madentia sicco,
utque recenserem captivos ordine pisces,
insuper exposui, quos aut in retia casus
aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest?      935
gramine contacto coepit mea praeda moveri
et mutare latus terraque ut in aequore niti.
dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas
turba suas dominumque novum litusque relinquunt.
obstipui dubitoque diu causamque requiro,               940
num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae:
`quae tamen has' inquam `vires habet herba?' manuque
pabula decerpsi decerptaque dente momordi.
vix bene conbiberant ignotos guttura sucos,
cum subito trepidare intus praecordia sensi             945
alteriusque rapi naturae pectus amore;
nec potui restare diu `repetenda' que `numquam
terra, vale!' dixi corpusque sub aequora mersi.
di maris exceptum socio dignantur honore,
utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant,          950
Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,
et purgante nefas noviens mihi carmine dicto
pectora fluminibus iubeor supponere centum;
nec mora, diversis lapsi de partibus amnes
totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.          955
hactenus acta tibi possum memoranda referre,
hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.
quae postquam rediit, alium me corpore toto,
ac fueram nuper, neque eundem mente recepi:
hanc ego tum primum viridi ferrugine barbam             960
caesariemque meam, quam longa per aequora verro,
ingentesque umeros et caerula bracchia vidi
cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,
quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?"        965
talia dicentem, dicturum plura, reliquit
Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa
prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

* Line 928, sicula: F. J. Miller, the editor and translator of the Loeb Library edition, notes: "so Vulg. Ehwald conjectures semina; Merkel semine."

Fábula de Polifemo y Galatea
Anthology of Spanish Poetry
Eric Vogt
 
URL: www.ipfw.edu/jehle/poesia/polifemo/ovidlat.htm
 
Fred Jehle